monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 04, 3
Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest , quod si malum esset, iure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de coelo ruit . Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicarit? Nonne et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit? Sed et iudicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.